- FLORIDA
- FLORIDARegio perampla Americae Septentrion. ita appellata, quod ipsa dominicâ Palmarum reperta sit, quam Hispani suo idiomate Parcua de flores vocant. Ei hoc nomen indidit Ioh. Pontius Legionensis, ab incolis Iaquasa dictae. Fines eius sunt ab Ortu Bahama, et Leucaia insulae, ad Occ. Mexicanus sinus, a Mer. respicit Cubam, et Iucatanas terras, excurrens in modum Isthmi ad 100. mill. pass. quaqueve angustissima est, 30. mill. latitud. occupat: In Septentr. supra Floridam, sunt Canada, Virginia, Avanares et nova Francia. In hac Provinciae celebriores ab Hispanis repertae, sunt Panuca regio, in finibus Hispaniae novae sita, Avanares, et Albardaocia, Iaguazia, Apalchia, Authia, Somovia, etc. Regio plana est, et multis fluminibus septa, eam ob causam humidior, et atenosa in maritimis. Hîc Hisp. possident arces S. Matthaei, et S. Augustini, versus oram littor. cum aliquot aliis parvi momenti. Angli vero, a paucis annis occuparunt partem Or. versus montes Apalataeos et fluv. Maii; Habentqueve multas colonias in illo tractu, teste Bristochio. Historia Regionis ex Morer. haec est: Primum detecta est A. C. 1496. ab Sebastiano Gaboto, quem Henricus VII, Angliae Rex emiserat quaesitum per Occid. viam in Orientem navigandi. Verum huic Floridam vidisse satis fuit. Postea Ioh. Pontius Legionensis, auspiciis Castellae Regis eo vela dedit A. C. 1512. qui coloniam ibi fundaturus ab incolis pulsus est. Tandem A. C. 1520. et 1524. Lucas Vasquezius, alliqueve Hispani eo venêrunt, illinc abrepturi homines, ut in Hispaniolae fodinis laborarent. Pamphilus post hos Narvaezius illam peragravit A. C. 1528. Ferdinandus Soto ibidem fuit, post Peruviam occupatam, A. C. 1534. cum 300. equitibus et 900. peditibus, sed ita spem auriferam regionem cernens inde abiit:nomine Floridae regioni imposito, quia vel festo Palmarum die illuc advenerat, vel quia campos floribus refertos ibi deprehendit. A. C. post haec 1549. a Carolo V. Sacerdotes illuc missi, qui Barbaros ad fidem perducerent, ab iis enecati sunt: sub Carolo dein IX. Gall. Rege A. C. 1562. Franciscus Ribaldus, huc delatus, amicitiâ cum Floridensibus initâ, fortalitium Carolinum ibi exstruxit, Gallorum coloniâ eo deductâ. Eodem rediit A. C. 1564. Renatus Laudonerius; qui similiter benigne ab incolis exceptus est. Quod aegre ferentes Hispani impetu non praeviso Gallos obruêrunt, nobilibusque quam plurimis infami suspendio necatis, Ribaldum excoriarunt, sed A. C. 1567. Dominicus Gurgesius Vasco, propriis sumptibus navigio instructo illuc devectus, fortalitio Carolino recuperato, Hispanis par pari retulit: Annoqueve post redux aegre aemulorum insidias, Hispanis multum tum in Gallia valentibus, exiit. Ceterum solum Floridae fertile, et metalliferum est, sed nullâ incolarum curâ: qui arcu uti soliti, exuviis ferarum induuntur, Solemqueve et Lunam nonnullâ veneratione colunt. Vide Ortel. Theatr. Orb. Urban. Calvetum de Nov. Mund. l. 2. c. 1. Theodor. de Brey Hist. Amer. Marc. l'Escarbotum Hist. du nouveau Monde. Thuan. l. 44. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.